Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- “Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
- pars sis militiae; tumulo solacia posco.”
- Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbi
- non facienda meae: neque enim coniunctior ulla
- Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.”
- Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno”
- dixit et utilius bellum putat esse minari
- quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
- Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
- spectari poterat, cum pleno concita velo
- Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
- quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
- Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
- agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
- inque patris duxere domum. Spectabilis heros
- et veteris retinens etiamnum pignera formae
- ingreditur ramumque tenens popularis olivae
- a dextra laevaque duos aetate minores
- maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
- Postquam congressus primi sua verba tulerunt,