Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- profecisse putes, eadem est sententia nobis.
- Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?”
- Tum dea “venit” ait, formamque removit anilem
- Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae
- Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo.
- Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
- ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
- purpureus fieri, cum primum aurora movetur,
- et breve post tempus candescere solis ab ortu.
- Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
- in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat,
- nec monet ulterius, nec iam certamina differt.
- Haud mora, constituunt diversis partibus ambae
- et gracili geminas intendunt stamine telas
- (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
- inseritur medium radiis subtemen acutis,
- quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
- percusso paviunt insecti pectine dentes.
- Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
- bracchia docta movent, studio fallente laborem.