Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ultimus Ilioneus non profectura precando
  2. bracchia sustulerat, “di” que “o communiter omnes,”
  3. dixerat ignarus non omnes esse rogandos
  4. “parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telum
  5. non fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit ille
  6. vulnere, non alte percusso corde sagitta.
  7. Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
  8. tam subitae matrem certam fecere ruinae,
  9. mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi
  10. hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.
  11. Nam pater Amphion ferro per pectus adacto
  12. finierat moriens pariter cum luce dolorem.
  13. Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
  14. quae modo Latois populum submoverat aris
  15. et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
  16. invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
  17. Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
  18. oscula dispensat natos suprema per omnes.
  19. A quibus ad caelum liventia bracchia tollens
  20. “pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,