Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
  2. seu digitis subigebat opus repetitaque longo
  3. vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
  4. sive levi teretem versabat pollice fusum,
  5. seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
  6. Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra
  7. “certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.”
  8. Pallas anum simulat falsosque in tempora canos
  9. addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
  10. Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas,
  11. quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
  12. Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur
  13. inter mortales faciendae maxima lanae:
  14. cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
  15. supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.”
  16. Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit,
  17. vixque manum retinens confessaque vultibus iram
  18. talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: