Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- “Quaere alium, tua quem moveant miracula” dixit
- Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
- mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
- Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
- pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
- dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
- At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
- ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
- argento partim, partim caelaverat auro,
- “adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis:
- magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
- a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis
- in medio suppressa sono est, adapertaque velle
- ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
- Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit
- “Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum
- et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”
- Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
- inmotusque silex armataque mansit imago.
- Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus