Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
- procubuit terrae mactati more iuvenci.
- Demere temptabat laevi quoque robora postis
- Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
- cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
- Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
- sed retinente manum moriens e poste pependit.
- Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,
- et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
- dives agri Dorylas, quo non possederat alter
- latius aut totidem tollebat turis acervos.
- Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
- letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
- singultantem animam et versantem lumina vidit
- Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto
- de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit.
- Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
- ultor Abantiades; media quae nare recepta
- cervice exacta est in partesque eminet ambas.
- Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,