Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
  2. aere repercusso formam adspexisse Medusae,
  3. dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
  4. eripuisse caput collo; pennisque fugacem
  5. Pegason et fratrem matris de sanguine natos
  6. addidit et longi non falsa pericula cursus,
  7. quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
  8. et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
  9. Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus
  10. ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
  11. gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
  12. Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu,
  13. accipe quaesiti causam. Clarissima forma
  14. multorumque fuit spes invidiosa procorum
  15. illa: neque in tota conspectior ulla capillis
  16. pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
  17. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
  18. dicitur. Aversa est et castos aegide vultus
  19. nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,
  20. Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.