Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”
- Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
- moenibus et vasto dederat servanda draconi
- arcebatque suis externos finibus omnes.
- Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum,
- quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!”
- vimque minis addit manibusque expellere temptat
- cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
- Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
- viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
- accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae
- ipse retro versus squalentia protulit ora.
- Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
- in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
- quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
- ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
- crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
- cum tot sideribus caelum requievit in illo.
- Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
- admonitorque operum caelo clarissimus alto