Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- magna nepos dederat, quem debellata colebat
- India, quem positis celebrabat Achaia templis.
- Solus Abantiades ab origine cretus eadem
- Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
- Argolicae contraque deum ferat arma genusque
- non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
- Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
- Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
- tam violasse deum quam non agnosse nepotem
- paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
- viperei referens spolium memorabile monstri
- aera carpebat tenerum stridentibus alis.
- Cumque super Libycas victor penderet harenas,
- Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
- Quas humus exceptas varios animavit in angues:
- unde frequens illa est infestaque terra colubris.
- Inde per inmensum ventis discordibus actus
- nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
- fertur et ex alto seductas aethere longe
- despectat terras totumque supervolat orbem.