Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. E quibus Aethalion “te scilicet omnis in uno
  2. nostra salus posita est” ait, et subit ipse meumque
  3. explet opus, Naxoque petit diversa relicta.
  4. Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
  5. senserit, e puppi pontum prospectat adunca
  6. et flenti similis “non haec mihi litora, nautae,
  7. promisistis” ait, “non haec mihi terra rogata est.
  8. Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
  9. si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?”
  10. Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras
  11. ridet et impellit properantibus aequora remis.
  12. Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
  13. est deus) adiuro, tam me tibi vera referre,
  14. quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
  15. haud aliter quam si siccum navale teneret.
  16. Illi admirantes remorum in verbere perstant
  17. velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
  18. Impediunt hederae remos nexuque recurvo
  19. serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
  20. Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis