Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- implicuit clausaeque suis Cephisus in undis
- vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
- infantem, nymphis iam tunc qui posset amari,
- Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
- tempora maturae visurus longa senectae,
- fatidicus vates “si se non noverit” inquit.
- Vana diu visa est vox auguris: exitus illam
- resque probat letique genus novitasque furoris.
- Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
- addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
- multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.
- Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:
- nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
- Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
- vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,
- nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
- Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum
- garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
- reddere de multis ut verba novissima posset.
- Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset