Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
- et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis
- Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras
- verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse.
- Nec fingam causas; tu tantum fida sorori
- esse velis prolisque meae matertera dici.
- Herse causa viae. Faveas oramus amanti.”
- Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
- viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
- proque ministerio magni sibi ponderis aurum
- postulat: interea tectis excedere cogit.
- Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
- et tanto penitus traxit suspiria motu,
- ut pariter pectus positamque in pectore forti
- aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana
- detexisse manu tum cum sine matre creatam
- Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
- et gratamque deo fore iam gratamque sorori
- et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
- Protinus Invidiae nigro squalentia tabo