Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
- Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,
- non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
- dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales
- sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
- detegeret culpam, non exorabilis index,
- ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
- consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
- auditaque viae causa “non utile carpis”
- inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae.
- Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
- invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
- Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
- clauserat Actaeo texta de vimine cista
- virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
- et legem dederat, sua ne secreta viderent.
- Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
- quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
- Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
- Aglauros nodosque manu diducit, et intus