Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
- ulterius potuit nec dicere plura: suumque
- rettulit os in se propioraque manibus antra.
- At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
- qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
- interitura gravi, summam petit arduus arcem,
- unde solet nubes latis inducere terris,
- unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
- Sed neque quas posset terris inducere nubes
- tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
- Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
- misit in aurigam pariterque animaque rotisque
- expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
- Consternantur equi et saltu in contraria facto
- colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
- Illic frena iacent, illic temone revulsus
- axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
- sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
- At Phaethon rutilos flamma populante capillos,
- volvitur in praeceps longoque per aera tractu