Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Quo simul acclivi Clymeneia limite proles
  2. venit et intravit dubitati tecta parentis,
  3. protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
  4. consistitque procul: neque enim propiora ferebat
  5. lumina. Purpurea velatus veste sedebat
  6. in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
  7. A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
  8. Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
  9. Verque novum stabat cinctum florente corona,
  10. stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
  11. stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
  12. et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
  13. Inde loco medius rerum novitate paventem
  14. Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
  15. “quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti,
  16. progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”
  17. Ille refert “o lux inmensi publica mundi,
  18. Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius