Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
  2. Solane semper ero iustis exercita curis,
  3. quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
  4. nunc male defensae confundant moenia Troiae,
  5. quae videam natum longis erroribus actum
  6. iactarique freto sedesque intrare silentum
  7. bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
  8. cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor
  9. damna mei generis? Timor hic meminisse priorum
  10. non sinit: en acui sceleratos cernitis enses?
  11. Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve
  12. caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!”
  13. Talia nequiquam toto Venus anxia caelo
  14. verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam
  15. ferrea non possunt veterum decreta sororum,
  16. signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
  17. Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
  18. terribilesque tubas auditaque cornua caelo
  19. praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago
  20. lurida sollicitis praebebat lumina terris.