Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
  2. exhalari animam nullasque in corpore partes,
  3. noscere quas posses; unumque erat omnia vulnus.
  4. Num potes aut audes cladi componere nostrae,
  5. nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna
  6. et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
  7. nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
  8. reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
  9. atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
  10. tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
  11. invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
  12. utque forem tutus possemque impune videri,
  13. addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
  14. ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
  15. traderet an Delon: Delo Creteque relictis
  16. hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
  17. admonuisse, iubet deponere, “qui” que “fuisti
  18. Hippolytus” dixit, “nunc idem Virbius esto!”
  19. Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus
  20. numine sub dominae lateo atque accenseor illi.”