Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. corpore de patrio parvum phoenica renasci.
  2. Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
  3. ponderibus nidi ramos levat arboris altae
  4. fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum,
  5. perque leves auras Hyperionis urbe potitus
  6. ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
  7. Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
  8. alternare vices et quae modo femina tergo
  9. passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
  10. id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
  11. protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
  12. Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
  13. e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,
  14. vertitur in lapides et congelat aere tacto.
  15. Sic et curalium quo primum contigit auras
  16. tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.
  17. Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
  18. aequore tinget equos, quam consequar omnia verbis
  19. in species translata novas: sic tempora verti
  20. cernimus atque illas adsumere robora gentes,