Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. urgeturque eadem veniente urgetque priorem,
  2. tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
  3. et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
  4. fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.
  5. Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
  6. et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
  7. Nec color est idem caelo, cum lassa quiete
  8. cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit
  9. clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
  10. tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
  11. Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
  12. mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima,
  13. candidus in summo est, melior natura quod illic
  14. aetheris est terraeque procul contagia fugit.
  15. Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
  16. esse potest umquam, semperque hodierna sequente,
  17. si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.
  18. Quid? non in species succedere quattuor annum
  19. adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
  20. Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo