Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Quaeritur interea quis tantae pondera molis
- sustineat tantoque queat succedere regi:
- destinat imperio clarum praenuntia veri
- fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
- gentis habet ritus: animo maiora capaci
- concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
- Huius amor curae, patria Curibusque relictis,
- fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
- Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
- moenia, quaerenti sic e senioribus unus
- rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
- “Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis
- litora felici tenuisse Lacinia cursu
- fertur et, armento teneras errante per herbas,
- ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
- intrasse et requie longum relevasse laborem
- atque ita discedens “aevo” dixisse “nepotum
- hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt.
- Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
- Myscelos, illius dis acceptissimus aevi.