Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. membra sui postquam miserarum verba parentum
  2. edidit et matrum miserarum facta peregit,
  3. funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
  4. luridaque arsuro portabat membra feretro.
  5. Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
  6. pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
  7. venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
  8. mota “tamen videamus” ait “miserabile funus”
  9. et patulis iniit tectum sublime fenestris;
  10. vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,
  11. deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
  12. inducto pallore fugit, conataque retro
  13. ferre pedes haesit, conata avertere vultus
  14. hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
  15. quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
  16. Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
  17. servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum
  18. Prospicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentos
  19. pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
  20. Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat