Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
- Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram
- Picus equique celer spumantia terga relinquit
- spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
- Concipit illa preces et verba precantia dicit
- ignotosque deos ignoto carmine adorat,
- quo solet et niveae vultum confundere Lunae
- et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
- Tum quoque cantato densetur carmine caelum,
- et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
- limitibus comites, et abest custodia regis.
- Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit,
- “quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
- quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
- ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
- accipe, nec durus Titanida despice Circen!”
- Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit
- et “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captum
- me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!
- Nec venere externa socialia foedera laedam,