Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
  2. Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
  3. “seu dea tu praesens, seu dis gratissima” dixit,
  4. “numinis instar eris semper mihi meque fatebor
  5. muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
  6. quae loca me visae voluisti evadere mortis.
  7. Pro quibus aerias meritis evectus ad auras
  8. templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.”
  9. Respicit hunc vates et suspiratibus haustis
  10. “nec dea sum” dixit “nec sacri turis honore
  11. humanum dignare caput; neu nescius erres,
  12. lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
  13. si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
  14. Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis
  15. me cupit, “elige” ait, “virgo Cumaea, quid optes:
  16. optatis potiere tuis.” Ego pulveris hausti
  17. ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,
  18. tot mihi natales contingere vana rogavi;
  19. excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
  20. Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,