Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!
- Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
- hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
- supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.
- Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
- Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —
- Atque ego contemptus essem patientior huius,
- si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
- Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
- Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
- quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,
- sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
- Viscera viva traham divisaque membra per agros
- perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
- Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,
- cumque suis videor translatam viribus Aetnam
- pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”
- Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
- surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,
- stare nequit silvaque et notis saltibus errat: