Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
  2. conloquiumque petit: nam se monstrare relictum
  3. velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
  4. Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
  5. in secreta venit. Tum blando callidus ore
  6. “tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato!
  7. Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti,
  8. per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem
  9. falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
  10. atque ita correpto captivarum agmina matrum
  11. invocat et digitos in perfida lumina condit
  12. expellitque genis oculos (facit ira nocentem)
  13. immergitque manus, foedataque sanguine sonti
  14. non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
  15. Clade sui Thracum gens inritata tyranni
  16. Troada telorum lapidumque incessere iactu
  17. coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum
  18. morsibus insequitur, rictuque in verba parato
  19. latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
  20. nomen habet, veterumque diu memor illa malorum