Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum
  2. reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
  3. sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.”
  4. Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
  5. non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
  6. praebita coniecto rupit praecordia ferro.
  7. Illa super terram defecto poplite labens
  8. pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
  9. Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
  10. cum caderet, castique decus servare pudoris.
  11. Troades excipiunt deploratosque recensent
  12. Priamidas et quid dederit domus una cruoris,
  13. teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
  14. regia dicta parens, Asiae florentis imago,
  15. nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes
  16. esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
  17. edideras: dominum matri vix repperit Hector!
  18. Quae corpus complexa animae tam fortis inane,
  19. quas totiens patriae dederat natisque viroque,
  20. huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit