Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”
- Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.
- Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
- nil tamen emissi profecit acumine ferri
- utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
- “Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit
- ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”
- (mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis
- fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae
- auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.
- Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne
- tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
- Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
- Nereaque et natas et totum temperat aequor.”
- Dixit et haesurum clipei curvamine telum
- misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
- terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
- Excutit hoc heros rursusque trementia forti
- tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
- sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum