Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
- Consedere duces, et vulgi stante corona
- surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
- utque erat impatiens irae, Sigeia torvo
- litora respexit classemque in litore vultu
- intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit
- “ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
- At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
- quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
- Tutius est igitur fictis contendere verbis,
- quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,
- nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
- quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
- Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
- esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,
- quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
- Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem
- aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
- sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
- Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,