Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi,
  2. “quantum concedant nostro tua cornua ferro!”
  3. et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret,
  4. opposuit dextram passurae vulnera fronti:
  5. adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illum
  6. haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
  7. (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
  8. Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
  9. tractaque calcavit calcataque rupit et illis
  10. crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
  11. Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
  12. si modo naturae formam concedimus illi:
  13. barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
  14. ex umeris medios coma dependebat in armos.
  15. Gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
  16. pectoraque artificum laudatis proxima signis,
  17. et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
  18. deteriorque viro facies: da colla caputque,
  19. Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt
  20. pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra;