Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum;
  2. tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
  3. omnia praestiteris.” Graviore novissima dixit
  4. verba sono, poteratque viri vox illa videri,
  5. sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
  6. adnuerat dederatque super, ne saucius ullis
  7. vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
  8. Munere laetus abit studiisque virilibus aevum
  9. exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
  10. Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,
  11. nubigenasque feros positis ex ordine mensis
  12. arboribus tecto discumbere iusserat antro.
  13. Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
  14. festaque confusa resonabat regia turba.
  15. Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
  16. cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
  17. praesignis facie. Felicem diximus illa
  18. coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.
  19. Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
  20. Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa