Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”
  2. Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat
  3. inque umero sonuit non evitata sinistro,
  4. inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
  5. qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
  6. viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
  7. vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
  8. Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
  9. desilit et nitido securum comminus hostem
  10. ense petens parmam gladio galeamque cavari
  11. cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!
  12. Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto
  13. ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat
  14. cedentique sequens instat turbatque ruitque
  15. attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
  16. ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti
  17. aversos passus medio lapis obstitit arvo.
  18. Quem super inpulsum resupino corpore Cygnum
  19. vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
  20. Tum clipeo genibusque premens praecordia duris