Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. auster et ingenti iactatam flamine solvit,
  2. oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen,
  3. implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor
  4. ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
  5. ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
  6. Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
  7. indeploratum sub inania Tartara mitte.”
  8. Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
  9. crederet esse sui: fletus quoque fundere veros
  10. visus erat, gestumque manus Ceycis habebat.
  11. Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos
  12. per somnum, corpusque petens amplectitur auras
  13. exclamatque “mane! quo te rapis? ibimus una!”
  14. Voce sua specieque viri turbata soporem
  15. excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
  16. qui modo visus erat: nam moti voce ministri
  17. intulerant lumen. Postquam non invenit usquam,
  18. percutit ora manu laniatque a pectore vestes
  19. pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat:
  20. scindit et altrici, quae luctus causa, roganti