Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit
  2. Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
  3. Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
  4. verrit humum Tyrio saturata murice palla,
  5. instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis
  6. sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum.
  7. Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
  8. pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
  9. Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
  10. Iudicium sanctique placet sententia montis
  11. omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
  12. unius sermone Midae; nec Delius aures
  13. humanam stolidas patitur retinere figuram,
  14. sed trahit in spatium villisque albentibus implet
  15. instabilesque imas facit et dat posse moveri,
  16. cetera sunt hominis: partem damnatur in unam
  17. induiturque aures lente gradientis aselli.
  18. Ille quidem celare cupit, turpisque pudore
  19. tempora purpureis temptat velare tiaris.
  20. Sed solitus longos ferro resecare capillos