Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Carmine dum tali silvas animosque ferarum
- Threicius vates et saxa sequentia ducit,
- ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
- pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
- Orphea percussis sociantem carmina nervis.
- E quibus una, leves iactato crine per auras,
- “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam
- vatis Apollinei vocalia misit in ora,
- quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
- alterius telum lapis est, qui missus in ipso
- aere concentu victus vocisque lyraeque est
- ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
- ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
- bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
- Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
- clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
- tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
- obstrepuere sono citharae: tum denique saxa