Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
- iungere se vati, multae doluere repulsae.
- Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
- in teneros transferre mares citraque iuventam
- aetatis breve ver et primos carpere flores.
- Collis erat collemque super planissima campi
- area, quam viridem faciebant graminis herbae.
- Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit
- dis genitus vates et fila sonantia movit,
- umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor.
- non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
- nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
- et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
- enodisque abies curvataque glandibus ilex
- et platanus genialis acerque coloribus impar
- amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
- perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
- et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
- Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
- pampineae vites et amictae vitibus ulmi,