Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo
- possit, Adoni, monet, “fortis” que “fugacibus esto”
- inquit “in audaces non est audacia tuta.
- Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,
- neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,
- stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetas
- nec facies nec quae Venerem movere, leones
- saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
- Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,
- impetus est fulvis et vasta leonibus ira,
- invisumque mihi genus est.” Quae causa, roganti
- “dicam,” ait “et veteris monstrum mirabere culpae.
- Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce
- opportuna sua blanditur populus umbra,
- datque torum caespes; libet hac requiescere tecum”
- (et requievit) “humo” pressitque et gramen et ipsum,
- inque sinu iuvenis posita cervice reclinis
- sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
- “Forsitan audieris aliquam certamine cursus
- veloces superasse viros. Non fabula rumor