Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
  2. desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
  3. vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
  4. Si tamen admissum sinit hoc natura videri,
  5. [*](gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,)
  6. gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
  7. quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo
  8. cinnamaque costumque suum sudataque ligno
  9. tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
  10. dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
  11. Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
  12. Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
  13. Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
  14. e tribus una soror. Scelus est odisse parentem:
  15. hic amor est odio maius scelus. Undique lecti
  16. te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus
  17. ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum
  18. elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.
  19. Illa quidem sentit foedoque repugnat amori
  20. et secum “quo mente feror? quid molior?” inquit:
  21. “di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,