Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
  2. in rigidum parvo silicem discrimine versae.
  3. Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
  4. viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
  5. femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
  6. vivebat thalamique diu consorte carebat.
  7. Interea niveum mira feliciter arte
  8. sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
  9. nulla potest: operisque sui concepit amorem.
  10. Virginis est verae facies, quam vivere credas,
  11. et, si non obstet reverentia, velle moveri:
  12. ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
  13. pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
  14. Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
  15. corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.
  16. Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,
  17. et credit tactis digitos insidere membris,
  18. et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
  19. Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
  20. munera fert illi conchas teretesque lapillos