Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sic ait: “O positi sub terra numina mundi,
  2. in quem reccidimus, quidquid mortale creamur,
  3. si licet et falsi positis ambagibus oris
  4. vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
  5. Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
  6. terna Medusaei vincirem guttura monstri:
  7. causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
  8. vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
  9. Posse pati volui nec me temptasse negabo:
  10. vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,
  11. an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse;
  12. famaque si veteris non est mentita rapinae,
  13. vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,
  14. per chaos hoc ingens vastique silentia regni,
  15. Eurydices, oro, properata retexite fata.
  16. Omnia debemur vobis, paulumque morati