Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi,
  2. Et tuus incipiens ire resistat equus.
  3. Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
  4. Et validas segetes quae fuit herba, facit.
  5. Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
  6. Quo posita est primum tempore virga fuit;
  7. Tum poterat manibus summa tellure revelli:
  8. Nunc stat in inmensum viribus aucta suis.
  9. Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente,
  10. Et tua laesuro subtrahe colla iugo.
  11. Principiis obsta; sero medicina paratur,
  12. Cum mala per longas convaluere moras.
  13. Sed propera, nec te venturas differ in horas;
  14. Qui non est hodie, cras minus aptus erit:
  15. Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando;
  16. Optima vindictae proxima quaeque dies.
  17. Flumina pauca vides de magnis fontibus orta:
  18. Plurima collectis multiplicantur aquis.
  19. Si cito sensisses, quantum peccare parares,
  20. Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos.