Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:
- Invidiae fructus maximus ille fuit.
- Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat
- Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.
- Di faciant, possis dominae transire relictae
- Limina, proposito sufficiantque pedes.
- Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire,
- Nunc opus est celeri subdere calcar equo.
- Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro
- Esse puta; remis adice vela tuis.
- Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,
- Vellem desineres hostis habere loco.
- At certe, quamvis odio remanente, saluta;
- Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.
- Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni
- Munere, quos fugias quosque sequare, dabo.
- Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
- An veniat Megaris, noxius omnis erit.
- Nec minus erucas aptum vitare salaces,
- Et quicquid Veneri corpora nostra parat.