Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,
  2. Saepe tamen casu facta iuvare solent.
  3. Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
  4. Nec faciet pavidos taurus avitus equos.
  5. Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
  6. Divitiis alitur luxuriosus amor.
  7. Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
  8. Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
  9. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:
  10. Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.
  11. At tanti tibi sit non indulgere theatris,
  12. Dum bene de vacuo pectore cedat amor.
  13. Enervant animos citharae lotosque lyraeque
  14. Et vox et numeris brachia mota suis.
  15. Illic adsidue ficti saltantur amantes:
  16. Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet.
  17. Eloquar invitus: teneros ne tange poetas!
  18. Summoveo dotes impius ipse meas.
  19. Callimachum fugito: non est inimicus Amori:
  20. Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces.