Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Publicus assertor dominis suppressa levabo
  2. Pectora: vindictae quisque favete suae.
  3. Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis,
  4. Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis.
  5. Tu pariter vati, pariter succurre medenti:
  6. Utraque tutelae subdita cura tua est.
  7. Dum licet, et modici tangunt praecordia motus,
  8. Si piget, in primo limine siste pedem.
  9. Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi,
  10. Et tuus incipiens ire resistat equus.
  11. Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
  12. Et validas segetes quae fuit herba, facit.
  13. Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
  14. Quo posita est primum tempore virga fuit;