Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,
  2. Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.
  3. Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;
  4. Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.
  5. Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis
  6. Murice cum Tyrio; turpius illud erit:
  7. Vos quoque formosis vestras conferte puellas;
  8. Incipiet dominae quemque pudere suae:
  9. Utraque formosae Paridi potuere videri,
  10. Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.
  11. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes:
  12. Tantum iudicio ne tuus obsit amor.
  13. Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud
  14. Exiguum multis: in quibus ipse fui.