Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas
- Incidit, admonitu liber aberrat amor.
- Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:
- Horrebant saevis omnia verba minis.
- Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit;
- Prodierat: visa coniuge mutus erat.
- Et manus et manibus duplices cecidere tabellae,
- Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait.
- Tutius est aptumque magis discedere pace,
- Nec petere a thalamis litigiosa fora.
- Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto:
- Esse solent magno damna minora bono.
- Quod si vos aliquis casus conducet in unum,
- Mente memor tota quae damus arma, tene.