Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non tibi secretis (augent secreta furores)
  2. Est opus: auxilio turba futura tibi est.
  3. Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae
  4. Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
  5. Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi;
  6. Quae relevet luctus, turba sodalis abest.
  7. Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa,
  8. Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.
  9. Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:
  10. Hic quoque amicitiae non levis usus erit.
  11. Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae?
  12. Certa necis causa est: incomitata fuit.
  13. Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho
  14. Ire solet fusis barbara turba comis,
  15. Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor,
  16. Nunc in harenosa lassa iacebat humo.
  17. 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas,
  18. Ruptaque singultu verba loquentis erant.
  19. Limes erat tenuis longa subnubilus umbra,
  20. Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.