Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid faciam? media navem Palinurus in unda
- Deserit; ignotas cogor inire vias.
- Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto!
- Quo fugis? in populo tutior esse potes.
- Non tibi secretis (augent secreta furores)
- Est opus: auxilio turba futura tibi est.
- Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae
- Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
- Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi;
- Quae relevet luctus, turba sodalis abest.
- Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa,
- Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.
- Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:
- Hic quoque amicitiae non levis usus erit.