Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt,
  2. Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.
  3. I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella:
  4. Illa tibi noctes auferat, illa dies.
  5. Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem.
  6. Iam quoque, cum credes posse carere, mane,
  7. Dum bene te cumules et copia tollat amorem,
  8. Et fastidita non iuvet esse domo.
  9. Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit:
  10. Hunc tu si quaeres ponere, pone metum.
  11. Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,
  12. Ille Machaonia vix ope sanus erit.
  13. Plus amat e natis mater plerumque duobus,
  14. Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet.