Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,
- Nec latus in duro limine pone tuum.
- Postera lux aderit: careant tua verba querellis,
- Et nulla in vultu signa dolentis habe.
- Iam ponet fastus, cum te languere videbit:
- Hoc etiam nostra munus ab arte feres.
- Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi
- Propositus: frenis saepe repugnat equus.
- Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet:
- Quae nimis apparent retia, vitat avis.
- Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit;
- Sume animos, animis cedat ut illa tuis.
- Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi.
- Est data nox? dubita nocte venire data.