Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ac ne forte putes nova me tibi condere iura
- (Atque utinam inventi gloria nostra foret!),
- Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret,
- Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?)
- Marte suo captam Chryseïda, victor amabat:
- At senior stulte flebat ubique pater.
- Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis:
- Officio natam laedis, inepte, tuo.
- Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,
- Iusserat, et patria est illa recepta domo,
- 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma,
- Et, si prima sinat syllaba, nomen idem:
- Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles:
- Si minus, imperium sentiat ille meum.